- DEMOPHILUS
- I.DEMOPHILUSArchon Athenis. Olymp. 99. An. 4.II.DEMOPHILUSSemi Arianus, obtulit confessionem Fidei Syrm. Liberio Papae. Postea Patriarcha Constantinop. Athanasium persecutus, ei tamen cedere tandem coactus est. Interfuit quoque concilio Constantinop. Tandem Constantinopoli, ubi docebat, quod doctrinam Concili Niceni amplecti nollet, exturbatus est a Theodosio Mag. dicente: Si paceme t concordiam fugis, te ab Ecclesus fugere mando. Substitutus ei ad tempus Greg. Nazianzen. Circa A. C. 380. Socr. l. 5. c. 3. §. 7. Epiphan. Sozomen. Baron. A. C. 357. 359. 370. 378. 383.III.DEMOPHILUSSophista, qui scripsit ad Lollium Maximum, de vita priscorum. Item, nomen pictoris, Plin. l. 35. c. 9. et 12.IV.DEMOPHILUSfilius Ephori, Historici, scripsit, tempore Alexandri Mag. bellum sacrum, quod Pater ipsius praetermiserat, orsus ab occupatione et spoliatione templi Delphici, facta a Philomelo, A.U.C. 398. Diod. l. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.